Home Etiquetas Entradas etiquetadas con "nox"

nox

Sancta nox, placida nox!
Nusquam est ulla vox;
Par sanctissimum vigilat,
Crispo crine quieti se dat
Puer dulcissimus.

Sancta nox, placida nox!
Certior fit pastor mox
Angelorum alleluia;
Sonat voce clarissima
Iesus salvator adest.

Sancta nox, placida nox!
Nate Dei, suavis vox
Manat ex ore sanctissimo,
Cum is nobis auxilio,
Christe, natalibus.

Lo más popular