Inicio Villancicos Villancicos en latín

Veni, veni, Emmanuel,
Captivum solve Israel.
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei filio.
Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!

Veni, veni, O Oriens;
Solare nos adveniens.
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!

Veni, O Jesse Virgula; Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari; Educ, et antro barathri.
Gaude! Gaude! Emmanuel; Nascetur prote, Israel

Veni, veni, Adonai, Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice; In majestate gloriae.
Gaude! Gaude! Emmanuel; Nascetur prote, Israel

Sancta nox, placida nox!
Nusquam est ulla vox;
Par sanctissimum vigilat,
Crispo crine quieti se dat
Puer dulcissimus.

Sancta nox, placida nox!
Certior fit pastor mox
Angelorum alleluia;
Sonat voce clarissima
Iesus salvator adest.

Sancta nox, placida nox!
Nate Dei, suavis vox
Manat ex ore sanctissimo,
Cum is nobis auxilio,
Christe, natalibus.

Puer natus in Bethlehem. Alleluia
unde gaudet Hierusalem. Alleluia, alleluia

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico

Assumpsit carnem Filius. Alleluia
Dei Patris Altissimus. Alleluia, alleluia

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico

Laudetur Sancta Trinitas. Alleluia
Deo dicamus gratias. Alleluia, alleluia

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico

O abies, O abies
In alto regnas monte
O abies, O abies
In alto regnas monte

Non desunt tibi folia
Hieme frigidíssima
O abies, O abies
In alto regnas monte
O abies, O abies !
Natalem nuntiasdiem
O abies, O abies
In alto regnas monte

Est máxima laetitia
Cum luces, arbor spléndice
O abies, O abies !
Natálem nutias diem.

O sanctissima, O piissima, Dulcis Virgo Maria.
O sanctissima, O piissima, Dulcis Virgo Maria.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

Tota pulchra es, O Maria, Et macula non est in te.
Tota pulchra es, O Maria, Et macula non est in te.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

Sicut lilium inter spinas, Sic Maria inter filias.
Sicut lilium inter spinas, Sic Maria inter filias.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

In miseria, in angustia, Ora, Virgo, pro nobis.
In miseria, in angustia, Ora, Virgo, pro nobis.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

Lo más popular